- PATER
- PATERinter Monachos Ecclesiae primitivae is dicebatur, qui Decanis praefuit, eorumque muneris rationem exegit. De his Augustin. l. 1. de moribus Eccl. Cathol. c. 31. Hi vero Patres non solum sanctissimi moribus, sed etiam divinâ doctrinâ excellentissimi, omnibus rebus excelsi, nullâ superbiâ consulunt Filiis, magnâ suâ in iubendo auctoritate, magnâ illorum in obtemperando voluntate. Conveniunt autem diei tempore extremô de suis quisque babit aculis, dum adhuc ieiuni sunt, ad audiendum illum Patrem, et conveniunt ad singulos Patres, terna, (ut minirnum) milia hominum etc. Idem voce Papa indigitatur, hodieque Graeci Ecclesiastas suos Papas vocantteste P. de Valle Itin. Tom. 4. Vide hic infra. VOCIS PATER VARIAE ACCEPTIONES ET EPITHETA, APUD AUCTORES. Pater Abbas, dicitur in Communione Romana Abbas domus illius quae alteram genuit, qui alias Abbas maioris Ecclesiae dicitur. Habebat autem is ius superioritatis et visitationis, in Monasteriis, quae genuerat, eiusque respectu alii Abbares Filii dicebantur. Pater Civitatis, Synod. Mopsvestan. in V. Synodo Constantinopolit. Collat. 5. Pater Confessionum, inCommunione Romana qui vulgo Confessarius, apud Florentium Wigorn. p. 604. Alias Pater Spiritualis quoque, Graecis Πατὴρ πνευματικὸς, et interdum nude Πατὴρ, ut est apud Pachymerem l. 2. c. 27. Vide quoque Christoph. Angelum Hodierno Graecorum statu Graece edito, Londini A. C. 1619. c. 22. Pater Consilii, apud Curtium l. 6. c. 11. auctor est, quâ notione Athenaeus. princ. Operis Α᾿θηναῖος μὲν ὁ τῆς βίβλου πατὴρ. Et Maximus Tyr. Serm. 8. Α᾿λλὰ εῒτε Μαντινικὴ, εἴτε καὶ Λεσβία τὶς ἦν ἡ τοῦ λογου μήτηρ. Similiter Ovidius de Ponto l. 4. Ep. 5. v. 29.Quidque Parens ego vesteragam ————Freinshemius Not. ad Curtium l. cit. Pater Domus Iudicum, quis apud Hebraeos, vide infra ubi de Synedrio, it. lemmate Pater Symedrii. Pater Familias, vide supra voce Familia. Pater Imperatoris, nomen dignitatis, in Imperio Constantinopolitano. Graece Πατὴρ Βασιλέως. Vide infra. Pater Loci, apud Papin. Statium l. 3. Sylv. 1. v. 125. et 141. Pater Monachorum, apud Guil. Gemeticensem Histor. Normann. l. 5. c. 17. qui Pater Monasterii, apud Gregorium M. Homil. 35. coryphaeus est seu primarius, fautor atque tutor reliquorum, Barth: us ad Statium, Thebaid. l. 3. v. 516. Vide quoque supra. Pater Patratus, vide in fra. Pater Patriae, vide supra: et plura infra ubi de Patris Patriae titulô. Pater Patrum, titulus Ioanni N. Patriarchae Constantinopolitano tributus, a Synodo Constantinopolitana sub Menna habita act. 5. et Episcopis secundae Syriae, Ep. ad eum. Quod nomen nulii mortalium concedendum esse, docet Gregorius M. l. 4. ep 38. Postea Pontifex assumpsit in Concilio Lateran. Sess. 5. Vide Forbesium Instructionum Historico Theol. l. 16. c. 7. §. 32. Unde Gregorius IV. Epist. ad Episc. Regni Franc. queritur, quod Frater et Papa ab iis appellatus fuerit, cum Patrem appellare debuissent. Pater Populi, apud Guilielmum Gemeticensem, l. 8. c. 33. idem cum Pater Munachorum, de quo supra. Pater Sacrorum, vide supra Hierophanta. Pater Spiritualis, Adoni Viennensi dicitur Sacerdos, qui Baptismi sacramentum alicui impertit. Vide quoque Pater Gonfessionum. Pater Synedril, apud Hebraeos qui fuerit, vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.